monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 47, 3
Opusculorum meorum, quia plurima evolaverunt de nidulo suo, et temerario editionis honore vulgata sunt, nihil misi; ne eadem forsitan mitterem quae habebas. Quod si exemplaria libuerit mutuari, vel a sancta Marcella, quae manet in Aventino, vel a Lot temporis nostri, Domnione, viro sanctissimo accipere poteris. Ego autem operiens praesentiam tuam, aut totum tibi dabo cum affueris, aut si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam. Scripsi librum de Illustribus Viris, ab Apostolis usque ad nostram aetatem, imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium: et post catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit usque ad decimum quartum annum Theodosii Principis quae scripserim breviter annotare: quem librum cum a supradictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, paulatim scribi faciam, si volueris.